type="image/x-icon">

13 Ali Baba 4: Vindicta ducis

Dux latronum in silva latebat, consilium de vindicta excogitans. "Illum Ali Babam oportet occidi! Si minus, timeo ne omnem thesaurum mihi auferat." Dux consilium excogitavit, quo mercatoris partes agens gratiam filii Ali Babae sequeretur in domumque Ali Babae invitaretur. Consilium diabolicum prospere successit. Filius Ali Babae cum mercatore mox amicitiam iunxit. Ali Baba nihil suspicans mercatorem iucundum ad cenam vocavit. "Nunc quidem de te actum est, Ali Baba!" Dux pugionem in vestibus occultum tenens triclinium ingressus est .

Inter cenam filius Ali Babae oculis somniantibus pulcherrimam famulam Marianam spectabat. Eius amore valde inflammatus erat, eam valde amabat. Sed illo die pulcherrima Mariana eum non curabat. Acri vero et intento animo mercatorem hospitem spectabat. Tum cognovit: "Ille dux latronum est! Dominum haud dubie occidere vult! Tempus iam urget!"

Cum iam in eo esset, ut dux latronum pugionem suum caperet, Mariana cultrum tenens una cum puero tibicine triclinium ingressa est. Dum puer tibia ludebat, ipsa pulcherrime saltabat. Nolens volens dux consilium in aliud tempus distulit. Haud multum afuit quin consilii oblivisceretur, ita modulis pueri motibusque Marianae captus esset. In media autem saltatione Mariana eum subito aggressa cultrum altius cordi infixit. Ali Baba obstupuit. Hospes iacebat mortuus!

Mariana vero consilium hospitis patefecit. "Propter te, domine, hoc feci. Hic mercator non est. Immo dux latronum est! Inspice vestem eius. Ecce, pugio quo te trucidare volebat." Ali Baba Marianam vere loqui agnovit. "Secundum mihi salutem attulisti! Pro tanto beneficio oportet te praemio magno honestari. Te manumitto filioque in matrimonium do donisque pretiosis cumulo!"

Ali Baba promissa sua servavit. Homo divitissimus iam erat. Nam post mortem ducis speluncam latronum solus noverat.