type="image/x-icon">

6 Delphini

Delphini iucundi sunt. Amici hominibus sunt. Delphini vivunt in aquis calidis, raro perveniunt

usque ad nos. Feliciter accidit quod licet eos emissionibus televisoriis spectare!

Delphinus alte ex aqua salire potest. Corpus eius argenteum est. Quamquam delphinus in aqua vivit, non est piscis,

sed animal. Delphinus quadraginta annos natus fieri potest.

Nautae dicunt delphinos saepe hominibus viam monstrare. Delphinus animal sapiens et prudens est.