type="image/x-icon">

5 Puellula rubro pileo praedita

Quodam die puellula rubro pileo praedita avam visitare paravit. Vinum, ova, mala in sacculum collocavit et se in viam dedit.

Lupus puellulam eam cognovit, consilium pravum excogitavit. Hoc consilio et viaticum et puellulam et avam edere paravit. Ad domum avae festinavit. Ianuam avae pulsavit, in domum intravit, feminam devoravit, vestimenta huius feminae induit.

Brevi puellula rubro pilleo praedita ianuam avae pulsavit, in domum intravit. Lupus autem avam simulavit. "O puellula mea, mihi tam cara es!" Puellula vero obstupuit. "Cur, o ava, oculi tibi tam magni sunt?" "Desidero te bene videre, o puellula mea." "Cur, o ava, tibi aures tam magnae sunt?" "Desidero te bene audire, o puellula mea. "Sed cur os tibi tam magnum est?" "Desidero te bene edere, o puellula mea!" Lupus se super puellulam iactavit.

Eam paene devoravit: sed venator quidam intravit et vocavit: "O lupe, iam ultimum cenavisti!" Sagitta in medium os lupi volavit. Lupus mortuus in solo iacuit: puellula rubro pileo praedita salva fuit.