type="image/x-icon">
Om bildet

14 Tecumseh (1768-1813)

Tecumseh princeps tribus Shawneeorum fuit. Haec tribus Indianorum in civitatibus hodiernis Americanis Ohio, Michigan, Indiana vivebat. Tecumseh natus est anno post Christum natum millesimo septingentesimo sexagesimo octavo.

Cum Americani rogavissent ut pretio mercarentur Shawneeorum terram, Tecumseh orationem fama notissimam fecit. Haec fuerunt verba eius:

Terram venum dare! Cur non aerem, pelagus, humum quoque? Nonne Spiritus maximus illa omnia fecit filiis suis utenda?

Duo bella Americani et Britanni inter se gesserunt de re Americana (primum 1775-1783, secundum 1812-1815). Shawneei utrique bello interfuerunt, pro magna calamitate sua. Americani illo tempore semper plures in terram Shawneeorum confluebant vexabantque populando vastando occidendo. Itaque sperabant Shawneei Americanos a Britannnis victum iri. Sperabant eventurum esse ut Americani desisterent in terras eorum incursare. Ideo constituerunt se pro Britannis pugnaturos esse seque socios eis iunxerunt . Hoc autem propositum haud prospere successit: Britanni et Indiani ab Americanis hoc bello victi sunt. Tecumseh fortiter pugnans mortem obiit in pugna apud Tamesin flumen anno post Christum natum millesimo octingentesimo decimo tertio facta. Britanni terras reliquerunt; Indiani vero restabant in terra quam sentiebant suam esse. Americani autem bello victores eandem ipsam terram suam esse arbitrati sunt. Constituerunt omnes Indianos in alias terras in occidentem spectantes movendos esse.