type="image/x-icon">
8 Thor Trymo nubit IThor malleo praeditus fortissimus deorum erat. Malleo eius nomen Mjølne erat. Hoc malleo Thor inimicos sternebat. Postea malleus ille sua sponte redibat ad Thorum. Quodam die bene mane Thor e lecto surrexit. Malleum vero non invenit. Rogavit uxorem, cui nomen erat Siv: Ubi est malleus? Siv respondit: Plane haereo. Thor dixit: Sine malleo nihil possum! Quis malleum abstulit? Furem extemplo sternerem, si malleum haberem. Utinam malleus adesset! Siv dixit: Ne desperemus! Malleum inveniamus, furem puniamus! Tibi suadeo ut Lokum advoces eiusque consilium roges. Loke rogavit deam Freiam, ut pennas sibi commodaret. Tum pennis avolavit usque ad loca Jotunorum, quibus Jotunheimen nomen est. Ibi Trym habitabat. Loke Trymum rogavit, ubi malleus esset. Trym respondit: Malleum sub terra celavi: Volo ut Freiam, deam valde pulchram, mihi pro malleo in matrimonium detis. Loke hunc nuntium deis sollicitis attulit. Dei Freiam suadebant, ut Trymum in matrimonium acciperet. Sed frustra suadebant. Postremo deus Heimdall Thoro persuasit, ut Thor ipse flammarium indueret capillosque pulchre comeret mamillasque lapideas sibi imponeret, denique nuptiis partes sponsae ageret. Tum Thor dixit: Nisi fortuna premeret, hoc non facerem. |