type="image/x-icon">
9 Thor Trymo nubit 2Thor equos iunxit locaque Jotunorum petivit. Cum Trym sponsus sponsam hospitesque advenire conspexisset, iussit famulos epulas parare. Spero Freiam illam tam pulchram esse, quam dicunt! Homo fortunatus sum! Tum hospites vocavit ad cenam iussitque omnes laetos esse. Laeti simus! Nuptias celebremus! Thor tantum cibi potionisque quantum solebat consumpsit. Amor sponsae cibi magnam admirationem convivarum movit. Loke dolosus explicavit sponsam octo noctes octo diesque nihil edisse neque bibisse propter magnum amorem sponsi. Tum soror sponsi donum ut mos erat postulavit. Trym malleum selegit, quo valde gloriabatur. Sed ante quam sorori daret, Trym malleum sponsae suae monstrare voluit. Itaque malleum posuit in eius gremio. Thor malleum statim arripuit sponsumque Trymum et sororem eius de medio tulit. Postea Thor cum malleo ad uxorem suam redit. |