type="image/x-icon">

11 Ali Baba 2: Kassim in spelunca latronum

Cum thesaurum conspexisset, uxor Ali Babae indignatione accensa est. "Furine latronive nupta sum?" "Pauperes sumus: hoc aurum haeque margaritae donum caelo missum est," Ali Baba respondit. Postremo uxorem persuasit. Ea dixit: "Libra est uxori fratris tui, Kassimi. Ea libra licet aurum expendere." Itaque uxor Ali Babae uxorem Kassimi adiit libramque ab ea petivit. Uxor autem Kassimi statim studuit scire, cur uxor Ali Babae libram a se peteret. Itaque libram pulvere quodam aspersit.

Hoc consilium prospere successit. Cum uxor Ali Babae libram vesperi reddidisset, uxor Kassimi paullulum auri in ea invenit. Statim maritum adiit. "Exsecratum fratrem," exclamavit ille. Cogitatum ipsum, fratrem eius plus habere quam se, Kassim non omnino ferebat. Nocte nihil omnino dormivit. Summo diluculo fratrem adiit. Ali Babam latronem appellavit. Statim dic mihi, ubi thesaurum istum inveneris! Ali Baba omnia fratri narravit, a principio usque ad finem.

Kassim cito usque ad speluncam equo advectus est. Ante montem constitit: Sesam, aperire! Mons apertus est. Ut Ali Baba, Kassim primo miraculo obstupuit. Deinde tremulus in speluncam intravit. Spelunca magnam admirationem eius movit, ita ut fores se claudere non animadverteret. Saccos quos attulerat auro argento margaritis implevit. Tam multa collegit quam aselli ferre poterant.

"Tempus est domum redire. Necesse est fores aperiam!" Quamvis alte mente sua quareret, verba magica exciderant. "Simsam, aperire!" Mons ne rimam quidem cepit. Kassim tantummodo meminit verba magica a planta quadam ducta esse. "Sinapis, aperire! Saffranum, aperire!" Fores ne crepaverunt quidem. Kassim se in spelunca inclusum esse agnovit. Prae formidine se non commovere poterat. Auro argentoque margaritisque iam non gaudebat. Laboribus confectus in spelunca obdormivit.

Postridie diu exspectabat, donec ungulas equinas animadvertit. Tum vocem ducis proferentis ea ipsa verba magica quae ipsi exciderant audivit. "Sesam, aperire!" De Kassimo iam actum erat. Dux latronum eum cum animadvertisset statim eo ipso loco gladio suo trucidavit.