type="image/x-icon">
12 Ali Baba 3: Vindicta latronumCum Kassim non rediret, uxor eius iam anxia Ali Babam adiit. Ali Baba optime sciebat ubi Kassim esset. Ad speluncam asello advectus est. Intravit fratremque mortuum invenit. "Kassime", inquit, "ego pauca quaedam abstuli: tu vero saccos auferre volebas. Tua ipsius avaritia vitam amisisti." Deinde Ali Baba corpus secum domum portavit. Postea latrones equo ad speluncam advecti sunt. Dux latronum ira accensus est, cum animadverteret corpus Kassimi abesse. "Alius quidam secretum nostrum verbaque magica novit. Homini illi quem trucidavi frater scilicet vel necessarius est, cum quo verba communicavit. Necesse est eum inveniamus trucidemusque!" Latrones dolum excogitaverunt, ne in civitate cognoscerentur. Dux vestem mutavit, partes mercatoris agens, latrones ceteri in doliis mercatoris se occultaverunt. Tum in civitatem intraverunt. Dux facile a civibus rescivit quis nuper mortuus esset ubique frater eius Ali Baba habitaret. Dux fores Ali Babae pulsavit, Mariana famula aperuit. Dux inquit: "Salve! Mercator sum. Paulo ante in civitatem intravi. Aselli laboribus itineribusque confecti sunt. Estne locus mihi apud vos?" Dux hospitio acceptus est, ad mensam vocatus est. Ali Baba vero eum non cognovit. Dux latronum asellos cum doliis ad stabulum duxit, dixitque latronibus ut Ali Babam trucidarent cum signum dedisset. Mox in domo omnes obdormiverant praeter Marianam. In culina laborabat, donec oleum lampadis defecit. "Forte fortuna, est in stabulo paullulum olei". Itaque Mariana in stabulum iniit. Ibi aselli stertebant, dolia ad murum stabant. Omnibus fere hominibus notum est, dolia sermone non praedita esse. Et tamen unum e doliis Marianae susurravit: "Iam tempus adest?" Mariana miraculo obstupuit. Dolium sermone praeditum? Tum mentem collegit. Vox ea dolii non fuit, sed hominis in dolio occulti! Statim aliquem domino nocere velle intellexit. Vocem mutavit responditque: "Tempus adhuc non adest." Etiam plus obstupuit, cum ex omnibus doliis voces "Signum tuum exspectamus" dicentes audivit. Mariana consilium cepit. Erat in culina ahenum adipe ferventi plenum. Ahenum una cum trulla ingenti ad stabulum vexit. Oleum fervens in alium post alium fudit, et dolia omnia complevit. Omnes latrones iam mortui in doliis iacebant. Mariana ad culinam rediit. Brevi affuit mercator. "Tempus adest," susurrabat, nullum responsum ferens. Mox cognovit omnes suos mortuos esse. "Prudentior es quam putavi, Ali Baba," dixit minitabundus. Tum aufugit. |